| Ea vi naturæ etiam accidisse in Græcia. |
| Nihil est quod in poeta reprobes, si volet |
| Senem Rhodiensem uxorem ducere, tunc mori; |
| Viduam ex marito mortuo ditescere; |
| Argutam porro et pulchram esse et mutabilem |
| Migrare Athenas; ibi amatores plurimos |
| Allicere, quos suspensos languide tenet, |
| —Ecquem rejiciat, ecquem denique præferat,— |
| Superbientis animi blandula mora. |
Hoc vero in Thaïde nostra sat laudabile est, |
| Quod illa sua favoris inclinatio |
| Hinc in Thrasonem, et illinc rursum in Phædriam, |
| Non id inhumanioris vitium est ingenî, |
| Sed ex ratione fit, et ex benevolentia, {380} |
| Cupientis nimium, virginem, amissam diu, |
| Ægre repertam, fratri salvam tradere. |
Quod si spem Thaïdis audax resecat Chaerea, |
| Modo ambiendi sponsam non satis Attico, |
| At Sparta tales genuit virginum procos, |
| Et vi Sabinas petiit Roma conjuges. |
Boni itaque sitis, quotquot convenistis huc, |
| Nec compositoris menda jam moremini, |
| In reficiendis partibus hujus fabulæ, |
| Modo, ad actionem tandem cum proceditur, |
| Partes hodie illæ sustineantur sedulo. |
The Oratory.
1866. |