Appendix II.

{375}
Exercitationes qudam in Terentii fabulas.


1. Prologus in Phormonionem

QUOD Atticissans edidit Terentius,
Id ore nostro balbutimus barbari;
Quod ethnicorum cœtui protulit ethnicus, 
Id castis loquimur auribus Fidelium; 
Hoc nomine de poet jam benemeriti
Qud, ille qu tam pulchr nobis tradidit,
Nos emendando pulchriora fecimus.
    Felices, quibus in omni re hc usu venit
Ill Terentian arte ars sublimior,
Bona amplectendi, non amplectendi mala;
Dubiam ut vita percurrentibus viam,
Amittat terra id omne quod terram sapit,
Et plus qum proprio vestiatur lumine!
    Quod amplius est dicendum, populares mei,
Breviter dicetur;—ad histriones attinet {376}
Tenellas animas, corda palpitantia,
Partes virorum ausos puerorum viribus,
Qui primi [Note] hic intra Catholicorum limites
Inducere aggrediuntur veterum fabulas.
His vos favete, haud sordida affectantibus.
Siquid prclar fit, vos manibus plaudite,
Si claudicat quid, adesto vostra humanitas.
    Satis jam prologi: Davus huc nunc prodeat,
Et rit prbeat aurem, dum loquitur Geta.

The Oratory
.
1864.

Translation

 

Top | Contents | Works | Home


Note

Viz. 1864.
Return to text

Top | Contents | Works | Home


Newman Reader — Works of John Henry Newman
Copyright 2007 by The National Institute for Newman Studies. All rights reserved.