Promulgation of decrees

Cardinal Newman among 14 declared venerable

On January 22, in the presence of the Holy Father, the following decrees were promulgated concerning:

- the heroic virtues of the Servant of God JOHN HENRY NEWMAN, Cardinal and founder of the Oratories of St. Philip Neri in England; born in London, England 21 February 1801 and died in Birmingham on 11 August 1890;

[From announcement in L'Osservatore Romano, January 28, 1991, weekly English Edition.]


CONGREGATIO DE CAUSIS SANCTORUM
I
Birminghamien
Decretum

{365} Canonizationis Servi Dei Ioannis Henrici Newman, S. R. E. Cardinalis Fundatoris Oratoriorum S. Philippi Neri in Anglia (1801-1890).

Super Dubio

An constet de virtutibus theologalibus Fide, Spe et Caritate tum in Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudine eisque adnexis, in gradu heroico, in casu et ad effectum de quo agitur.

"Omnis, qui est ex veritate, audit vocem meam" (Io 18, 37).

Cultus et amor veritatis, quae ipse est Christus (cf. Io 14, 6), quodam modo ardens fuit lucerna quae Servi Dei Ioannis Henrici Newman gressus illuminavit et direxit in alta et salutari mysteriorum Dei cognitione, ad Iesu imitationem perfectam, supremi perfectionis exemplaris, et ad populi Dei alacre servitium.

Londinii is ortus est die 21 mensis Februarii anno 1801 a Ioanne Newman et Jemima Fourdrinier et die 9 mensis Aprilis eodem anno est ad vitam divinam renatus baptismo in Ecclesia Anglicana accepto. De factis adulescentiae suae, quam uti "spiritalem conversionem" descripsit, ipse testimonium reliquit; in suis namque cum Deo colloquiis, ita est eum allocutus: "Tunc tu mutasti cor meum et partim meum etiam habitum mentis." Haec pauca verba praecipuam Servi Dei vitae proprietatem complectuntur et adumbrant: viri nempe studiosi Deum inveniendi, qui Veritas est, ideoque ad eius vocem attenti.

Quasi fructus eorum, quae adulescens est spirilaliter expertus, iam tum propositum fuit, cuius capita oratio mentis cotidiana ac Sacrarum Litterarum meditatio, necnon recognitio sui diligens et paenitentia {366} erant. In hoc proposito constanter mansit, etiam tempore quo studia Universitatis exercuit Oxoniae et subsequenti, ex quo scilicet illud tamquam "fellow" in claro Oriel College perfecit. Magis magisque conscius se a Deo vocari ad caelibem vitam et ad proximi servitium, generoso cum animo est illam secutus. Anno 1824 est diaconus ordinatus in Ecclesia Anglicana et anno 1825 Minister: iis in occasionibus acrior in eo facta est officii erga animas conscientia: quam per totam vitam observavit.

Mox, post ordinationem, ei cura concredita est Oxoniensis templi Sancti Clementis et necopinata alacritate in ministeriis fuit paroeciae, alacriter omnem domum et omnem familiam visere curans.

Vicarius factus Oxoniensis Universitatis templi Sanctae Mariae anno 1828, paulo post Patrum Ecclesiae alto studio se dedidit. Hic doctrinae fons, sicut et quod intime expertus est per iter in Sicilia, eum adduxerunt ad non jam suam sequendam voluntatem, sed ad sinendum se Dei voluntate duci.

In Britanniam reversus, iam pro certo habens Deum velle sibi munus aliquod concredere pro ipso exsequendum, putavit id consistere in defendenda Ecclesia a "Liberalismo"; quod verbum ex Servi Dei sententia significabat nullam esse in religione veritatem obiectivam certam, hincque religionem quamquam tantidem esse atque ceteras, ideoque omnes esse tolerandas, cum dogma sit opinionibus obnoxium.

Ab anno 1833 ad annum 1845 multa conscripsit opera ad Ecclesiam defendendam. Haec navitas eum necessario controversiis implicavit. In eo, uti certatore, mirae fuerunt probitas et observantia erga eos, quibuscum disputabat, necnon veritatis amor. Eius libri, eius epistulare commercium, eius sermones, eius attenta cura pastoralis effecerunt ut eius spiritalis efficacitas ultra urbem Oxoniam se extenderet.

Patrum Ecclesiae studium eum quidem adduxit ad primum dubitandum de Ecclesia Anglicana: quod anno 1839 evenit. Sex annos constanter veram quaesivit lucem, etiam deprecatione et ieiunio usus.

Hoc inquisitionis tempore acerbi eius angores fuerunt, anxietas nempe ne propinquis et notis causa esset doloris, amicorum incomprehensio, iniuriae quibus est propalam affectus. Attamen indagationem continuavit. Studium progressionis doctrinae ei suasit ea, quae Ecclesiae reformatae sectatores exhibebant uti "romanas corruptelas", esse, contra, in Revelationis cognitione veros profectus et Ecclesiam {367} Catholicam ac Patrum Ecclesiam unum esse. Cum persuasum habuit sibi eam esse ingrediendam, a beato Dominico Barberi est in Romanam Ecclesiam acceptus die 9 mensis Octobris anno 1845.

Postquam ad Catholicam Ecclesiam transiit, Ioannes Henricus Newman longum temporis spatium egit meditationis, precationis et studii, omnino Dei voluntati quaerendae deditus, qui eum ad sacerdotium duxit, die 30 mensis Maii anno 1847 Romae acceptum. Per vere spiritale iudicium viam elegit Confoederationis Oratorii Sancti Philippi Neri, et obtinuit ut Birminghamiae Oratorium institueret. Ibi reliquum vitae suae degit, parochus prorsus servitio pauperum deditus.

Transitus ad Ecclesiam Catholicam laborum atque cruciatuum ei causa fuit; sed, ut ipse postea patefecit, eo tempore Christi praesentia in Sanctissimo Sacramento fuit ei praesidium et consolationis fons.

Cupidus promovendi catholicorum intellectualem educationem, munus accepit Rectoris Studiorum Universitatis Catholicae Dublinensis.

Fidelis veritatis defensor, cum ipse et clerus Romanus detrectati sunt, respondit divulgando praeclarum opus cui est titulus "Apologia pro vita sua" (anno 1864).

Sacerdos animi salute animarum flagrantis, per amplum epistolare commercium lucem dedit et auxilium multis catholicis et non catholicis, qui in suis dubitationibus et difficultatibus ad eum se convertebant.

Christi et Ecclesiae servus fidelis, Sponsae eius, in Concilio Vaticano I, quod infallibilitatem Romani Pontificis definivit, Concilii decreta defendit clara epistula ad ducem Norfolkiensem missa.

Anno 1879 a Papa Leone XIII, qui eum ob acre ingenium et eruditionem magni faciebat, ad cardinaliciam dignitatem evectus est; quapropter splendidus evasit vir et cunctae nationi admirandus. Perrexit tamen vitam agere maximae simplicitatis, ex toto curae pastorali deditam eorum, qui in Oratorio Birminghamiensi ipsum adibant. Plena fere caecitate affectus, ideoque ad legendum non aptus, constanter Rosarium recitabat, quod unum appellabat ex pulcherrimis pietatis exercitiis.

Morti appropinquanti tranquillo et forti animo, uti bonus Christi miles, obviam ivit. Birminghamiae est vita defunctus die 11 mensis Augusti anno 1890. {368}

Eius corpus in Ecclesia expositum est. Multitudo hominum cuiusque ordinis et fidei venerunt ut honorarent et salutarent eum, qui ipsis fulgidum fuerat exemplum et pastor bonitate refertus.

Altitudo et gravitas cogitationis theologicae Ioannis Henrici Newman tales sunt ut, multorum doctorum sententia, similis is videatur maximis Ecclesiae Patribus. Caritas sacerdotalis insuper, quam in constanti et fecundo ministerio ostendit, est notis signata veri pastoris: ea motus ad pauperes se convertebat, quibus, quantum poterat, subveniebat; animas adibat suis concreditas curis multosque alios qui, ubique in eius natione, spiritali solacio et consilio indigebant.

Haec duo praecipua sunt eius religionis et pietatis lineamenta: haec sunt in eo inter se apta et convenientia, idque virtute illius magnae animi affectionis, quae eius est propria eumque facit virum fidei et precationis. Hoc multa eius scripta testantur et praesertim hymni quidam et preces, quae iam pars sunt patrimonii spiritalis et liturgici tum Ecclesiae Catholicae, tum Anglicanae.

Quod in eo admirationem habet, ratio est vivendi, tam simplex et frugalis, tota posita in Domino, qui in Eucharistia adest, et in credentium cordibus, omnino ab eius Spiritu incitata, qui eum reddidit similem Magistro Divino mitem et humilem corde, "indulgentia et lenitudine divitem" erga pauperes, humiles, Dei misericordiae indigentes.

Ob ipsas has proprietates Servus Dei eiusque nuntius sunt huic aetati aptissimi et mundo hodierno magnum habent momentum.

Eius fama sanctitatis, qua vivus floruit, post mortem aucta est; quam ob rem Archiepiscopus Birminghamiensis Causae canonizationis initium fecit per Processus Ordinarii Informativi celebrationem (annis 1958-1986), cuius auctoritas Congregationis de Causis Sanctorum Decreto est agnita die 20 mensis Februarii anno 1989. Positione super vita, activitate et virtutum heroicitate ab Actoribus interim confecta, die 12 mensis Decembris eodem anno actus est Consultorum Historicorum Congressus et die 20 mensis Aprilis anno 1990 Congressus Peculiaris super virtutibus, cui praeerat Fidei Promotor Rev.mus D.nus Antonius Petti. Patres Cardinales et Episcopi, in Congregatione Ordinaria diei 8 mensis Ianuarii anni 1991, Causae Ponente Em.mo Cardinali Iosepho Caprio, Servum Dei Ioannem Henricum Newman virtutes theologales, cardinales et adnexas heroum more exercuisse professi sunt.

Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifici Ioanni Paulo II per subscriptum Cardinalem Praefectum accurata fidelique {369} relatione, Sanctitas Sua vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, mandavit ut super heroicis Servi Dei virtutibus Decretum conscriberetur.

Quod cum rite esset factum, accitis ad Se hodierno die Cardinalibus infrascripto Praefecto necnon Causae Ponente meque Antistite a Secretis Congregationis ceterisque de more convocandis, eisque astantibus, Beatissimus Pater sollemniter declaravit: Constare de virtutibus theologalibus Fide, Spe et Caritate tum in Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudine, eisque adnexis, in gradu heroico, Servi Dei Ioannis Henrici Newman, S. R. E. Cardinalis, Fundatoris Oratoriorum S. Philippi Neri in Anglia, in casu et ad effectum de quo agitur.

Hoc autem Decretum publici iuris fieri et in acta Congregationis de Causis Sanctorum idem Summus Pontifex referri mandavit.

Datum Romae, die 22 mensis Ianuarii A. D. 1991.

ANGELUS card. FELICI, Praefectus
L. X  S.
X Eduardus Nowak
archiep. tit. Lunensis, a Secretis

[from Acta Apostolicae Sedis, vol. 83, 1991.]

Top | Canonization | Home


Newman Reader - Works of John Henry Newman
Copyright 2007 by The National Institute for Newman Studies. All rights reserved.